monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 71, 4
Haec et ipse intelligis, quo animo replicem; et quod sub aliis verbis te ad sanctorum Locorum invitem habitaculum. Abundantia tua multorum in opiam sustentavit, ut et horum divitiae in tuam indigentiam redundarent. Fecisti tibi amicos de iniquo mammona, qui te reciperent in aeterna tabernacula . Laudanda res, et Apostolicorum temporum virtutibus coaequanda: quando venditis possessionibus suis, credentes afferebant pecunias, atque fundebant ante pedes Apostolorum, ostendentes avaritiam esse calcandam. Sed Dominus magis quaerit animas credentium, quam opes. Legimus: Redemptio animae viri, propriae divitiae . Possumus quidem divitias proprias intelligere, quae non de alieno, non de rapinis sunt, iuxta illud: 'Honora Deum de tuis iustis laboribus' : sed melior est illa intelligentia, ut divitias proprias cognoscamus thesauros absconditos, quos nec fur possit suffodere, nec latro violentus eripere .